ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Tandem Lyvoniensis magister a magistro Prusie convertit se ad exercitum suum amicabiliter, quern multi hospites de copia magistri sequuntur in Lyvoniam. Quinta die processit magister et preceptores in terram Swilone et ad aliam dictam Seten juxta Nergam sitas, et capiunt ibi quendam sanctum virum, qui promisit eis, se velle ducere in locum, in quo inve[140]nirent paganos multos de tribus erris collectos in unam copiam; unde Magister cum consilio preceporum ordinat commendatorem de Ragnita, advocatum sambiensem et multos commendatores culmenses, ut festinarent illo, quo dictus sanctus eos duceret. Post hec sexta die in vigilia Assumptionis procedunt ductu viri in terram Warlow ubi in silva vasta inveniunt populum de tribus villis, qui illuc de dicta terra fugerat. Avisatusque fuit magister et preceptores de populo sic fugitivo, de prima villa ad paludem et vepres, unde villa est combusta. Proposuerunt tamen missi retrocedere et verti. Sed commendator Hinricus Scenigen de Ragnita et frater Borghardus Mansveld animosus consilianitur et sequuntur virum sanctum et alii simul, et festinant inde per medium miliare, iuveniuntque duas villas, de quibus incole profugi facti sunt in eadem terra. Similiter de quadam alia villa, ut viderant. Post hec duxit eos in locum, in quo invenerunt fugitivos paganos, et disperserunt se hinc inde equitantes, quod tantum 8 viri manebant iuxta insignia ragnitarum, et capiunt viros, mulieres, pueros, et alios occidunt, illos vero deduxerunt. Et veniunt dicti preceptores missi ad magistrum nocte, qui tristis erat propter tarditum reditum eorum, unde omnes exhilarati sunt de reditu predictorum.

Post dicta magister et preceptores transeunt in Stayten [142] cum exercitu, deinde descendunt prope Nergam in villam Kalanten in terra Pastowen, in qua steterunt et hostiliter se habuerunt, villam dictam incinerantes, penitus desolantes. Deinde in octava die totus exercitus transiit in terras Pastowen, Gesowen, trans Mimilam cum terrore; et in loco, ubi Pisten et Welun pridem steterunt, pernoctabant inferius aliquantum iuxta defendiculum vulgariter Rense, et simul obsident castra, nilque ibidem egerunt. Nona die transeunt in locum, in quo victualia sua reliquerant, quum dominus eos multiplicibus spoliis, captivis virorum, mulierum etc. misericorditer ditaverat. Nec scitur numerus occisorum, sanique sunt reversi, ducentes secum Lithuanos ac rutenos.

In hyemali hac intemperie dominus de Hanow intrat Lyvoniam.

Demum in Xlma marschalcus convocat copiam de longinquis in obsidionem Garten, temptans eciam super rutenas. Anglici quoque cum eo et dominus de Hanov reversus est de Lyvonia propter dictam reysam, ad quam Anglici veniunt erecto vexillo sancti Georgii; unde de Hanow indignatus eos invadere voluit, sed fratres non permiserunt et committunt vexillum Theutuno domino Kun de Hattenstein et ita uniti transeunt simul cum hospitibus in Garten castrum et terram inavisatam, quam inhu[144]maniter devastant. Unde rex dictus Patrike loquitur cum marschalco, adducens secum mulieres cum pueris, cerevisiam cum medone propinantes more Ruthenorum.

Sequenti anno Kynstud dedit ei aliam terram, quia amicus fuerat ordinis, in terra Russie. In nocteque visus est gener Kynstud intrare castrum cum 300, quos in deserta detinaverat ad latrocinandum. Marschalcus retrovertitur, vastans circumcirca et permedium convertens ad Prussiam; quo dum salvi venerunt, captivos etc, diviserunt; quilibet suscepit partem suam.

Caput XIII. Wartenberg quomodo reedificatur

Ab nativitate Cristi 1364. in nativitate Johannis Baptiste Johannes Scriferod episcopus reedificavit opidum Wartenberg, personaliter cum preceptis suis stans in loco restauracionis, fidelesque consiliarii sui et secundo reedificatum est et perfectum, circumque sepivit palis vel roboribus cum fortaliciis ac propugnaculis fortioribus pristinis. Similiter quidquid exustum [146] fuerat, fecit reformari. Claustrum quoddam edificavit ordinis minorun fratribus.

Post dicta intervalla temporum Kynstut edificavit castrum in insula vulgariter Wyrgalle in opposito Nowesen vulgariter, quod Lithwani appellaverunt Novun Cawen, pontemque trans Mimelam, quern diligenter custodiebant. Magister vero, audito huiusmodi rumore, convocat preceptores, dicens, quomodo Lithwani reedificant castrum Cawen; quod videtur vobis faciendum? et ayunt: placet nobis, ut restaurata penitus subvertantur. Precepitque magister convocari copiam, qua collecta tempore authumpnali intrant per Mimelam in Lithwaniam et cum eis dominus Bartolomeus episcopus sambiensis veniuntque prope Trappen et magister consilio suorum fecit naves fossatis circumfodi et venientes in locum, ubi rex edificaverat et Dei dono pagani cito abierunt et ita cristiani insulam obtinuerunt in longum et in latum. Celeriter concludunt, domum velle vincere et victam incinerare. Habebant quoque duo propugnacula pagani in ponte in Mimela, de quibus proponebant se defensare; verum commendator de Ragnita navigio cum potentia venit, volens prohibere paganis, ut non possent fugere de propugnaculis quod videntes relinquunt propugnacula et fugiunt et ita castrum illico cum propugnaculis fuit exustum. Crastino marschalkus absque fatiga mane succendit castrum et funditus est exustum et paganorum insidie sunt frustrate. Magister cum suis [148] tranasivit de loco. Venit Kyustut merens propter huiusmodi dampna. Frater vero Hinricus Scheningen, commendafor de Ragnita, fuit presens; a quo rex intellexit, interrogans, quod vellent cum exercitu ire in Pisten et Welun; unde Kynstut festinus transiit in dicta castra. Magister cum preceptoribus et tota communitate descendunt Mimelam. Commendator de Ragnita, cum ibi venisset, acclamavit Regi, dicens: date vos captivum in manus magistri, dabitque vos super manum. Hiis auditis, pagani dixerunt: non poterimus eis resisere, et responderunt commendatori: Nos volumus descendere, nos quoque cum omnibus possessionibus dare in manus magistri, uxores, liberos etc. et de cetero non insidiari sed fidem suscipere. Commendator vero statuit eis diem deliberacionis, in qua reciperet responsum finale. Post hec sepedictus commendator de Ragnita transiit ad magistrum navigio, ubi erant alii preceptores, quorum nomina vocat historia et sunt prius sepe nominati. Qui omnes dimittunt regem cum paganis et prehabito consilio navigio descendunt, volentes in Pisten et Welun. Et mittunt commendatorem de Ragnita in Pisten, scrutari debile: an vellent domum dare. Postulavitque capitaneum, a quo querit responsum; qui dixit: nescio intentionem eorum. Statimque visi sunt discedere omnes et fugere. Et statim accessit commendator, domum funditus in cinerem vertit. Et revertitur ad magistrum. Et simul veniunt in Welun, ubi steterunt X. diebus, fitque machina, quam marschulkus convertit in latus suburbii, commendator Elbingensis cum 4 arietibus inferius et frater Ortolf impugnantes suburbium et machine transeunt sequenti nocte et planant suburbium dejicientes. Marschalkus suasit capitaneo, ut ordini se [150] subderent pagani, nec recepit responsa; sperabant enim, se posse defendere. Die tercia, dum viderent suburbium desructum, cucurrerunt celeriter et exscidunt antemurale et injiciunt ignem; Elbingenses in alio angulo succendunt partem domus, et flamma ascendit cum vento et crevit in inmensum.

Gastot capitaneus acclamans marschalkum, fratrem Henningum Scindekop, ut ob honorem et laudem, sicut deceret, eum captivum accipere dignaretur, quod fecit et misit eum in tentorium suum. Exercitus vero Gastot inlerfecit, quod valde displicuit marschalko, et cepit querulari de occisione eius. Nec quisquam poterat domum juvare etc. Pagani petunt discessum a domo, quia nec patuit eis locus fuge; unde ibidem sunt occisi in numero 100 cum schutis, qui in ea manebant et defenderant, vallumque suffodiunt et dispergunt. Interim Kynstut intrans Prussiam, et cum venisset in desertum, a piscatoribus, quos capticaverat, intellexit, magistrum cum suis duo castra Welun et Pisten omnino destruxisse et iam cum animi letitia domum redisse, nec voluit credere rex; verum cum victoria et captivis leli omnes sunt reversi.

49
{"b":"560138","o":1}
ЛитМир: бестселлеры месяца
Счастье по-драконьи. Новый год в Академии
Костяной дракон
Игры стихий
Туман над темной водой
Когнитивные войны в соцмедиа, массовой культуре и массовых коммуникациях
Мой ребенок с удовольствием ходит в детский сад!
Рунный маг
Мифы со всего света для детей
Целитель магических животных