ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Jussu Magistri frater Kun Marschalkus reysam perfecit anno 1380, et cum eo Commendator magnus convertit se in terram Wygow hostili incursu per medium noctis discurrentes et stantes. Postea in Naupillen veniunt, ubi preequites multos viros occiderunt. Subsequiturque exercitus et opponunt se castro [248] bombarden advolventes, crastina die sagittis impugnant, multi quoque paganorun perterriti sunt, quum ante hec tempora non asportabant bombardas contra paganos; unde subdiderunt se cum conjtigibus et pueris, perpetuo ordini adherere promittentes. In 3a die exercitus mane surrexit et preequestres venientes in viam Lithwanorum, ubi multi sunt occisi. Exercitus vero venit ad Mimilam prope domum Dirsunen, quam pagani soli incinaverant, fugientes de castro, totusque exercifus venit domum cum salute adducentes captivos 4000 bene valentes.

Post hec Wigandus commendator in Ragnita cum exercitu et peregrinis intrat Schalwen prope Pastow, terram vastat et succendit, occidunturque viri et mulieres, preter eos, qui captivi ducti sunt, et tandem repatriant, novemque ibidem faciunt milites honore dignos et unum Persevant nomine Bartholomeus.

Wygandus frater eo tempore pedester cum 250 festinus transiit ultra 6 miliaria prope Pastow et V villas combussit. Convertunque se cum 300 viris, qui prius pedestres et equestres missi erant et multos cum hospitibus paganis intulit molestias, aliquos [250] de viris, mulieribus et pueris fecit occidi el cum 30 equis omnes salvi revertuntur.

Deinde eodem anno marschalkus cum preceptoribus maioribus pertransierunt cum magno exercitu terram Gesowen, dividentes se in partes. Commendator de Balga cum suis venit in terram Labunen, Marschalkus cum Elbingensi commendatore vastant Persin et steterunt ibidem 3 diebus et noctibus, inveneruntque eos dormientes et non avisatos; 160 captivabant, preter occisos. Altera die progressi sunt ad Nergam, vastantes et urentes et inveniunt regem Kynstut, qui cum marsckalko loquitur super captivis, quos marschalkus in arta tenuit custodia et servavit, descenditque marschalkus in domum Egollen venitque cun suis prope flumen Nawese et cum inventis ibidem navibus transfretarunt et festinant cum exercitu, veniunt in terram Pastowensem et vulgariter Manenborg castrum exeuntque prope Mergenborg.

De hinc frater Kun de Hattensteyn, Rohtgerus de Elner magnus commendator cum aliis principalioribus intrant Lithwaniam in die Valentini, Lekenisken intrant terram et consequenter ante Nawenpil vulgariter et bombardis impugnant castrum; unde pagani treugas optant et tractatum cum marschalko, in quo se dederunt captivos sponte, relicto castro non [252] pugnato, in numero 3000. Aliqui eciam fuerunt occiai et steterant in terra 6 diebus; dictum castrum succenderunt, nec fratres aliquod dampnum ibidem perpessi sunt.

De dicto castro Nawenpil festinantes 5 miliaribus transeunt comburendo Suneepil vulgariter dictum. In eadem expedicione Marchio de Baden, qui in terram Prussie vocatus erat, noticiam contraxit cum paganis, ubi suscepit insignia militaria et deinde vertebat se ad sua.

Fuerunt eciam ibidem domini de Lecke et de Yevenburg, dum vastarelur terra Laukisken, et castrum Nawpil, de quo, ut premissum est, 3000 utriusque sexus atque etatis deduxerunt. In dicta eciam expeditione erat Magister Wynricus, collega eius Stephanus dictus de Amen.

Eo tempore in hyeme Kynstut de Nawenpillen intrat terram ordinis prope Welaw non avisatam, vastans et occidens, consequenter in Tapiow, deinde in Wones, quibus magna dampna intulit ante noctem 500 homines captivos deduxit. Demum ad huiusmodi clamores confluunt frater Johannes de Lorche [254] advocatus Sambiensis et frater Alff prefectus in Tapiow et prefectus de Ynsterburg et sequuntur inimicos usque in villam Culmen, adveniente nocte, acceperunt mandatum a Marschalko quod non amplius sequerentur et ita quilibet revertitur ad sua.

Anno 1381. veniunt in Prussiam Comes Starke de Marchia Comesque Clevenensis. Marschalkus convocata copia cum preceptoribus et supradictis ducibus conveniunt citra Ynsterborg et venit rumor, quomodo duo ce divertissent de navibus ad Lithwanos et quia tempus fuit intemperatum, revertuntur.

Kynstut cum suis baioribus et paganis multis facit pontem trans vulgariter Ynsterpisken, ut intraret Laukisken, et alia pars exercitus in Nadrow; unus vero profugus fecit avisionem unde Marschalkus cum multis ruit in arma prope Kuleyn, erecto vexillo, disponit se ad pugnam. Quidam cristianus venit de exercitu Kynstut vocabulo Cruse, qui notus fuit Prutenis et notificavit facta Kynstutensia. Quo comperto, convertit se cum exercitu suo celeriter in Ragnitam in die penthecostes, et hoc tempore inundatio erat fluviorum. Marschalkus mittit festine prefectum de Ynsterburg cum 100 de Sambia, qui veniunt in flumen Drause, ubi inveniunt 3 paganos, quos captivant, alii quidem per[256]transibant, tanta quoque inundatio in desertis erat, quod cum fatiga parva flumina cumpulsi sun transnare.

Rex Jagel hoc tempore per nuncios obtinet a Magistro Wynrico, ut ad emn dirigeret fratres ad venationem in Dowidisken: habita consultacione missi sunt Magnus commendator de Elbing Vricke, advocatus de Dyrsow etc. Quo facto Jagel adduxit duos duces, sc. Witaut, et Ywan vulgariter dictos et Waydelen Baiorem etc. Quos omnes Magnus commendator vocatos ad prandium in deserto regaliter tractat. Similiter fecit in tercia die; ante prandium venabantur; peracto prandio, tractatus mutuos habebant et inter regem et ordinem pax facta est et in 5ta die redeunt a stacione.

Hoc anno Rex Algart obiit et filius eius Jagel erigitur in regem et hie opposuit se germano patris sui Kynstut, quod displicuit ei. Misitque legatos ad Magistrum Wynricum, qui obtinuerunt a Magistro, et consultacione preceptorum misit Magister Commendatorem Brandenburgensem de Hoensteyn cognomine, advocatumque de Dirsow de Luchtenberg, quorum [258] interpres fuit dominus Thomas Surwille, paganus origine et veniunt in Lithwaniam ad Tratten, et a rege, ut decuit, regaliter sunt suscepti et amicabiliter tractati.

Et rex ait commendatori: Compater, que est causa adventus vestri? et respondit: libenter, si fieri posset, ordinaremus, ut vos et patruus vester cum ordine convenirent in unum et ut captivi absolverentur et ut ex amicilia cum episcopo Warmiensi et terris Osterrode, Ortelsburg et Garten pacem haberetis, similiter tota Russia in dextra parte sita et ut hec firmarentur. Post hec transeunt in Wiliam, ubi steterunt 3 diebus et 3 noctibus, cum Rege Jagel secreta tractantes et revertuntur in Prussiam.

Rex Jagel misit ad Magistrum Wynricum, voluit confirmare tractata, cristianus fieri et de cetero ordini non nocere in evum.

Magister Lyvoniensis in copia transit in Samaitarum terram, Medeniken dictam, quam vastat, occidit etc. viros, mulieres et pueros, in numero 700 eduxit, 14000 equos sellatos similiter in profectum suum.

Pagani cum copia intendunt in Prussiam et concurrunt et inveniunt equos sellatos alligatos rubis, quos receperunt sibi in profectum.

Post hec eodem anno Wigandus de Beldersheym de Ragnita cum paucis transit in terram vulgariter Pickegallen, [262-(260)] quam combussit et 100 viros captivavit preter occisos, similiter 200 equos eduxit cum captivis.

Caput XXIII

Deinde frater Kun de Hattensteyn Marschalkus cum Rege Kynstut de nutu utriusque diem placiti statuunt. Interim Rex misit filium suum Wytaudum navigio cum multis signanter ad locum stacionis prope Mergeburg et Jurgenburg vulgariter, temptans, si quis descenderet Mimilam. Fratres eciam de Mergenburg mittunt Cellerarium cum 6 Witigenses vulgariter dictis; qui cum veniunt ad stationem paganorum, quorum adventum cum cognovissent, querunt a Cellerario, quo velit, et ayt: in castrum Beyeren; consequenter querunt de castri qualitate et habitu, et respondit: veritatem fatear: pauci sunt ibidem fratres sani. Sex eciam missi sunt in Ragnitam pro victualibus; unde pauci modo sunt in castro fratrum. Wytaut huiusmodi annunciat patri Kynstut, Kynstut continenter Jagel regi et festinant omnes milites cum Kaributo fratre regis in obsidionem Bayeren in tribus partibus fortiter impugnantes, fossata impleverunt, suburbiumque volunt comburere; sed de castro viriliter [262] resistunt et propellunt paganos, cognoveruntque fratres, quod impotentes essent ad defendendum suburbium, imo soli succendunt ipsum et flamma angustiabat fratres, quia secretum domus igne consumptum fuit duoque fratres in terra ante in exercitum, preceptores ambo, cum igne noctu dieque sagittabant et telis sine infermissione. Sed cristiani quantum poterant ex utraque parte se defendebant ab igne. Reges quoque cum tanto exercitu steterunt ibi a Sabbato in feriam 5tam, in qua odio deposito pax facta est. Interim Marschalkus precessit ad diem statutam cum fratribus, qui erant tunc cum equis in Ragnita; duos eciam Wytingenses mittunt fretare sursum, qui pridem venerant deorsum, qui viderunt paganos equitantes et cito revertuntur in Ragnitam, commendatori dicentes de exercitu paganorum grandi, unde frater Wigandus de Beldersheym cum Schalwensibus venit cito in Beyeren, cuius adventum pagani percipientes descendunt sine bello.

57
{"b":"560138","o":1}