ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Dehinc veniunt prope Wiliam, primumque Ragnitarum vexillum pertransivit aquam, ubi quidam miles Johannes de Lutam fuit occisus; impugnantes castrum ligneum cito vicerunt, ubi inter multos occisos quidam rex nomine Karigal interfuit. Et accipiunt cristiani multa bona in castro.

Pons fit trans Nergam et multi cum negociis veniunt ad exercitum de paganis et ut cristiani mutuo negociantur. Dux Conradus cum telo occiditur; steteruntque V septimanis in continuo agone, nocte dieque et pugna, et ex utraque parte multi sunt occisi; dumque se converterent ad partes, captivati et occisi sunt ultra 7000 pro majori parte paganorum; Et Lyvoniensis [332] qui huiusmodi facta fecerat ad sua, Wytaud et Samayte et Pruteni quilibet in terram suam rediere.

Post hec Eredericus Marchio cum multis Comitibus nobilibus etc. venit in Prussiam ud pugnandum contra infideles et a Magistro, ut decuit, honorifice suscipitur et traclatur, secundum omne posse suum. In estate mandatur reysa. Interimque fit dissencio ex parte Anglicorum et Schotorum. Nam dominus Wilhelmus de Duclos Schotus interfectus fuil in ponte juxta summum, qui cum uno pede ad foramen corruerat et viriliter se defendit, ut eciam unus de familia sua cum eo occideretur.

Post hec exercitus proficiscitur omnesque sequuntur ordinis vexillum. Magister vero cum eis in prima sua Reysa et omnia bene erant ordinata in victualibus; de ordine vexillorum diversitas fuit. Ynsterburgenses volebant precedere, deinde vexillum sancti Georgii, post hoc Missenensium, et intrant terram in locum, ubi quondam antiquum Cawen stetit; in quo loco Magister mensam honoris preparari mandavit, sedentque in armis manducantes et bibentes, et a magistro opime tractati sunt, quod eciam a nullo alio magistro auditum est. Properantes in Trakken domum, quam Schirgal exussit; deinde proficiscuntur in Wil[334]kenberg, quam peregrini vicerunt et Wytaud dedi eis paganorum triumphum. Consequenter Magister etc. obtinent Wyswalde vi, quam devastant. Multi eciam ex utra-que parte sunt occisi et signanter frater Algardus Comes de Hoensteyn.

Ritterswerder eodem tempore edificatur eciam in eadem expedicione infra antiquum Cawen. Magister convertit se ad Prussiam cum multis captivis, Rutenis, paganis diversarum linguarum. Тассо de Polonis, et dicunt deo laudes de transitu tarn salubri.

Caput XXIX

Tandem dux Wytaut precatur subsidia a Magistro contra Lithwanos, unde Magister, cum suis prehabita consultacione, misit ei commendatorem de Ragnita Johannem Rumpenheym, advocatum sambiensem, conradum Lichtensteyn prefectum de Insterburg cum peregrinis teutonicis nobilibus et virtuosis, quorum [336] nomina dimitto. Habebant quidem inter se bellum propter vexillum sancti Georgii, quod ex antiquo uni teutonorum committi solebat, licet mulli resistebant; commissumque fuit domino Ruperto de Schockendorff. Anglici eciam extenderunt vexillum per dominum nobilem de Perfe quod teutoni prohibere contendunt et fit dissencio, donee sopiretur per Wytaudum et conjugem suam et cessavit parcialitas. Et proficiscuntnr intrantes Alyten cum vexillis capiuntque et occidunt 2000. Wytaut interfuit cum potencia sua. Crastino invadunt Karibot regem. Albertus Karsow capitaneus cristianorum invasit eos hostiliter, omnia arma eorum auferebat cum multa preda, occisione et captivitate. Post hec simul redeunt domum cum salute.

Marschalkus Engelhardus Raw cum preceptoribus anno 1391. cum exercitu festinat in paganos. Wytaud similiter cum exercitu ascendens Mimilam premittuntque fratrem Marquardum cum 500 in obsidionem domus; post 3am diem Marschalkus cum multis preceptoribus et fiunt varii conflictus bombardarum, sagittaciones diverse; deinde domus succensa est, unde pagani terrore concussi domum, quum vocati erant, dare noluerunt. Tandem cum Marschalco libenter tractatum habuissent, nec voluit. Wytaud tamen prece obtinuit, ut ab hominibus ignis exingueretur et domus maneret. Marschalcus tamen omnes suscepit [338] captivos, inter quos fuerunt Poloni, qui fuerunt decollati. Quidam vero ex eis dederunt manus Wytaudo, et ab eo suscepti sunt ad graciam. Alios Marschalcus duxit captiwos; domus eciam presentata uit ad manus ordinis, qui consequenter earn Wytaudo presentavit et tenuit earn a temps et revertuntur simul domum.

Eodem anno Wytaudus terram Medenike inavisatam incasit et frater Marquardus cum eo, steteruntque in ea 8 noctibus, visa quoque sunt vexilla teutonorum de Ritters-werder etc.

In estate sequenti Magister Conradus Walroder convenit cum suis, ut edificarent duas domus contra paganos, unam per fratrem Wernherum Tetinger, commendatorem de Cristburg in locum econtra Garten sub eodem vocabulo. Commendator de Balga comes de Kyborg iuvit ad structuram. Brockel factus est ibidem prefectus et armata fuit victualibus etc. Aliam vocabulo Metenborg, frater Johannes de Schonenvelt, commendator de Brandenburg, cum subcencione Marschalci edificavit et ad medium annum cibata; prefectus ibidem fuit Johannes de Wischow; preceptores dicti redeunt ad sua, structuris consumatis.

Wytaudus misit populum in Lihwaniam et veniunt in Welsanen constituique Marquardum in capitaneum, dux Ywanus interfuit et profecti sunt de Ritterswerder; inveniunt terram non avisatam et vastant earn cum occisione etc. et cum multa preda revertuntur.

[340] Episcopus Dobrinensis, frater Ducisse Masoviensis, ex una parte tendens in Lithwaniam venit ad commendatorem de Balga et de Cristburg, a quibus honoratur multo et mittunt eum in Ritterswerder ad Wytaudum pretendens facere unionem inter Pcilonos et ordinem, sed tradicionem querebat, sic et Wytaud, qui ab ordine ad paganos se convertit; stetitque tribus septimanis in Ritterswerder, petens inconjugem sororem Wytaudi et dedit earn ei, ibidem nupciis celebratis, quod ab alio episcopo nunquam est auditum. Wytaud veniens ad paganos amphora pretendens tradimenta. Hortabatur quidem fratrem Marquardum de Saltzbach, ut eum sequeretur, promittens ei castra etc.; sed recusabat, asserens se diciorem eo. Multi eciam negociatores erant ibi et peregrini nobiles, sc. dominus Perse de Anglia etc., qui proponebant ire in Ritterswerder in succursum Wytaudi, quos remisit ad sua, cum venissent ad Tzuppam, dicens: se non egere auxilio eorum, quia convertisset se, et revertuntur in Konigsberg.

Eo tempore dux Johannes Vinaut tenuit domum vice Wytaudi dictam Beyeren, quam ordo cum aliis circumjacentibus instauraverat et misit nuncios ad eum, ut relicta domo cum conjuge et rebus veniret ad eum in Ritterswerder et obedivit et sequitur Wytaudum, a quo dolo circumventus est.

[342] Rex Cracoviensis misit nuncios Wytaudo, qui dicerent, ut domum relinqueret et fundius concremaret, velletque ei terram dare cum castro Wylie, et misit Wytaud dicens captianeo, ut novam Garten preservaret quocunque modo posset; transfretant Mymilam, domum per tradimenta vicerunt. Capitaneusque ait cristianis: mala damus pro bonis; necesse tamen habemus domini nostri favorem et graciam conservare. Burggravius tunc temporis erat in Lithwania; ut compararet necessaria domus, qui a familia Wytaudi est dire vinculatus, reliquos in castro cum rebus suis miserunt domi; de antiqua Garten sine intermissione cum bombardis sagittantes, probantes eius firmitatem nec nocuerunt et ita earn igne incinaverunt usque ad fundamentum, sicut eciam fecerant Ritterswerder. Нес de Wytaudo sunt relata.

In atuhumpno anno 1392. Marschalcus frater Engelhart Rawe cum multidine magna frafrum et peregrinorum festinat in castrum sancti Johannis, parata ibidem mensa honoris per Marschalcum; dominus Appil Vochs de Franken, vexillifer vexilli sancti Georgii, tenuit sedem digniorem, veniuntque in Schirazen et ad spacium sadii de domo descenderunt ad paludem accedunt; pagani vero Marschalco domum presentabant, in qua inventus est gener Wytaudi, de mane procedunt et si tardius processissent, episcopum captivassent, et revertuntur.

63
{"b":"560138","o":1}