ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Anno 1346. magister hie Dusemer collegit exercitum magnum cum commendatoribus culmensis terre et Pomeranie, cum quibusdam Anglicis peregrims et Francigenis etc. contra Lithwanos, habens in exercitu dieto 40000 bene armatos viros, (et) cum quibus converts se contra paganos. Regsam tamen non complevit, sed mansit cum consensu suorum in Ynsterburg. Fra[84]ter Syffridus de Danveld marschalkus et frater Wynricus Knyprode magnus commendator fuerunt in bello super Strebam fortiter pugnantes, intrantes terram in profesto corversionis Pauli, ubi jussu marschalci pagani utriusque sexus, senes cum junioribus occisi sunt et terra igne vastata. Rex vero convocat magnum exercitum, in quo vocati intererant Ruteni de Lademer, de Brisik, Wytenberge, de Smalentz, vulgariter de Plosczkow, et hii sequuntur marschalkum, dum revertitur et accidit in die Purificationis Marie et conveniunt ad flumen Streben simul in bellum letale. Pagani cum lanceis suis jecerunt in christianos, Ruteni cum arcubus et telis, multos vulnerantes viros et equos. Quo facto fratres viriliter resistunt eis et multi fuerunt interempti, signanter commendator de Gdancz et quidam advocatus episcopi Sambiensis Johannes de Love, cum quo L. fuerunt occisi juxta vexillum. Pagani subsidium fuge querebant, pulsi a christianis ubi in dicto flumine multi visi sunt mortui Rutenorum et aliorum in numero 18000, quum domino placuit, ut christiani triumpharent, specialiter virgini Mariae, cuius ymago in vexillo hospitum eleganter depicta erat, de cuius intervencione venit victoria ista. Noviter accidit, quod christiani illesi pertransierunt glaciem fragilem et sicco pede super occisis et submersis, et ita terminatum est hoc bellum in Lithwania juxta flumen Streben. Dicta victoria ex speciali gratia indulta est christianis. Quum magister Dusemer cum preceptoribus voverat reddere Deo laudes et [86] claustrum edificare, ut factum est in Konigsberg, ubi construxerunt claustrum virginum, redditibus ditantes juxta perstintem, in quo virgines Deo famulantur die et nocte secundum regulam sancti Benedicti. Quo perfecto in edificiis etc., idem magister cum suis preceptoribus anno sequenti statuit claustrum in Welow ad Dei laudem, in quo fratres minores Deo devote horis statutis famulantur.

Post hec frater Siffridus Danvelt marschalcus hostili potencia intrat terram Eroglen in qua incole multipliciter sunt dampnati in interfectionibus et quia improvisi fugierunt ad rubeta, unde terra fuit vastata. Iterum post tempora belli facti prope Streben tempore magistri Dusemer dictus marschalcus 4 partes terrarum paganorum, sc. Pernare, Gesow, Eroglen et Pastow, in quibus stetit 6 diebus et noctibus, quas similiter, ut praemissum est, devastavit, nec cuiquam pepercit sexui aut etati.

Multi quoque Almanni, Anglici veniunt in Prussiam, signanter Thomas de Offert in obsequium virginis gloriose et remissionem suorum delictorum. Hoc tempore Siffridus Danvelt a Ragneta, festinanter descendit Memilam, rediens a paganis, venitque cum toto exercitu juxta Pisten et Welow castra feliciter cum profectu.

[88] Deinde frater Hinricus magister dictus, cum potenti exercitu circa festum Assumpcionis convertit se contra castrum Welun, ubi stetit cum preceptoribus suis fixe 4 diebus. Pagani huiusmodi audientes perturbati sunt. Quibus mittitur nuncius, querens: an castrum Welun dare velint in manus magistri et ordinis, quum sic salvare possent vitam suam. Huiusmodi sermones graves visi sunt paganis, cum deliberacione tamen magistro castrum presentarunt ad omnimodain voluntatem suam, ymo omnes incole dederunt se captivos, senes, juvenes etc. et fecit eum omnino igne etc. usque ad fundamenfum delere. Quo peracto, accepit viros, mulieres et infantes etc., quos divisit in terram suam, faciens eos baptizare in numero 1500, nec incenitur, an in fide permanebant.

Tempore eciam dicti magistri multa miranda ei dolenda facta sunt in bellis et guerris; in insuta Rodis multi christiani sunt occisi et turbati hiis diebus.

Anno 1348. venerabilis archiepiscopus Stephanus de Nicia, de Armenia, cum quodam abbate ordinis Basilii venit in Pomeraniam, dicens, quomodo in veritate Thurci ante duos annos cum potenti copia intrassent Armeniam, ubi de Thurcis sunt interfecti ultra 6000, preter viros et mulieres, que non potuerunt numerari de parte christianorum. Qui cum fuissent tributarii Turcorum, absoluti sunt a tributo.

[90] Dux Ludovicus Bavarie insurrexit contra ecclesiam Romanam et papam Johannem, qui eum excommunicavit, in qua inobedientia stetit imperator multis annis; una vice volens venari equus in quo sedit, cepit nutare, dux vero cadens in terram, fregit collum et expiravit.

Tempore legacionis predicte, feria 6. ante Pascha Monachi in Olyva in Pomerania in mememoriam Compasionis Chrisi ea die intrant missam in augmentum castigacionis et bonorum operum; finita missa in refectorio aqua et pane juxta ritum ordinis volentes refici; famuli volentes chaminum purgare cum stramine colligato multo, quo succenso primo dormitorium deinde campanale cum campanis, ecclesia et omnia igne in planum sunt consumpta.

Frater Hinricus Dusmer, magister generalis, qui in multa liberalitate soldatos suos dotavit et fortiter contra Lithwanos pugnavit ordinem sublimavit, pacem suis servavit et multa virtute clarens occidit et sepultus est in Marienburg, ordine 21 in numero magistrorum generalium.

Caput IX. Frater Wynricus eligitur

Frater Wynricus de Knyprode, XXII. magister generalis, post predictum in die Epyphanie electus ex divina misericor[92]dia, qui tempore sui magisterii terram Prussie cum omnibus incolis optime rexit, milites, clientes, burgenses etc. in omni justitia et honestate servans, inimicos patrie viriliter cohorrens et hostiliter impugnans, eorum partes devastans, castra vero et opida Prussie tempore suo sunt fortificata muris et propugnaculis, claustra quedam edificata, aliqua instaurata; multa mira, bella et guerre in mundo fiunt huius tempestate. Jam vero clerus et vulgus inmites sibi plus faciunt violenciam quam justiciam. Termpore eciam dicti magistri fuerunt duo pape, Urbanus Rome, Clemens in Avyniona, unde in universo bella, lites, occisiones et impietates multe fuerunt.

Anno 1352., anno sequenti, magister Wynricus Knyprode in primo anno sui magisterii ante carnisprivium cum potenti manu habens secum Borgravium Nurborgensem et dominum Otyngensem intrat terram Gesow, Eroglen, Rosgeyn, potenter devastans et ibidem pernoctans. Et revertitur per Pastaw festinans in Ragnetam propter aeris intemperiem et humiditatem, de qua in equis et aliis multa perpessus est. Et factus fuit taediosus: quod reysam non perfecit, prout voluit. Et quam cito domum rediit, reges Lithwanorum sequuntur eum ad Prussiam et nocte cum grandi multitudine juxta Gilgam et potenter festinant trans stagnum vulgariter Kurische Hab, intrant terram, incolis non avisatis, in carnisprivio juxta fluvium vulgariter Cacusken, [94] in 5 se parcientes, prius verunt se in terram Schacken, quam depredantur et vastant, occidunt, capiunt mulieres etc., 700 deducentes captivos. Alia pars convertit se ad fluvium Sopusken et conatur cristianos invadere et convertunt se in terram Powunden, ubi eciam similia egerunt ut supra. Tertia pars, Jussu regis transeunt fluvium Tacte et intrant terram Kaymen quam comburunt et ut supra occidunt 500, captivos mittentes ad patriam: quarta cohors transiit super fluvium Deyme, ubi similia agunt ut prius, ubi a captivis ultra 400 educunt virorum et mulierum: quinta pars juxta stagnum, seu vulgariter Kurischi Habe, sollici querens, quomodo per paludem grandem absque dampno transierent. Tempus quoquo tunc erat fluidum sine gelu nec poterant pertransire et revertuntur cum fatiga.

Post hec rex de Smalentz festinant prope Labiow, mane ante septa veniens. Frater vero Henningus Scyndekoff ei fortiter resistens verberibus etc., paganos e septis, vulgariter siege, repellens, et procedunt ad fluvium vulgariter Deyme in quod rex cecidit et fere fuisset submersus. In quo tamen mulli de suis sunt submersi numero 500, qui fluxu aque ducti sunt in stagnum, vulgariter wilde Hab dictus unde rex temptans vada hinc inde, vix obiisset; quod comperiens frater Henningus [96] extraxit regem de flumine Deim et in reda letus posuit eum et misit domum, volens regi Kynstute complacere eo, quod fuit filius, et eum ei pro magna presenta presentare; dum ductus fuisset in Welow cuidam occiso pagano pudibenda fuerunt detruncata, quod pro mero quidem videns in defuncto tantam impietatem factam, eum more paganorum incinerant.

45
{"b":"560139","o":1}