ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Post predictam vastacionem terrarum predictarum fratres festinant domum. Interim reges erant in terra, quam pagani vastabant et properant redire ad reges, ad loca statuta, quia Kynstut stetit in Kaymen, Algard in terra Labiow vulgariter dicta, ubi conveniunt simul et in primo somipnio festinant a loco cum captivis, rapina nimia, et transeunt sine dampno.

Frater Scindekop insequitur eos et in stagno Kurische Hab vulgariter captivavit ex eis 45 bonos viros, preter eos, quos jussit occidi et submergi.

Anno Domini 1353. feria post Invocavit Ambo reges paganorum summo mane festinanter cum magno comitatu veniunt prope Resel, ubi circumquaque hostilia exercebant opera, comburendo, captivando, occidendo; ultra 500 viros captivos educendo preter mulieres etinfantes. Frater Hinricus Obart advocatus episcopi et frater Hinricus Cranichfelt invadentes exercitum sunt simul captivati et cum aliis captivis, mulieribus et pueris et rapina etc. in terram paganorum ducti et vinculati.

Anno 1354. Kynstute, Algard cum Bayoribus etc. festi[98]nant in Wartenburg in terram Gunelauken, quam hostili more, igne etc. devastant et nemo evasit manus eorum.

Anno 1355. tempore magistri Wynrici Knyprode ante festum Purificationis frater Siffridus statuit reysam in terram Medenike, cum magna potencia et 5 diebus earn devastans divertitque se in Eroglen et in Wayken vulgariter dictas, quas similiter devastat, et consequenter in alias partes paganorum, et hec fuit ultima eius reysa. Post hoc castrum Ragnite a proprio igne inflammatum et funditus exustum fuit, ante festum Nativitatis Xsti. Magister vero statim reedificavit aliud in consimili et omnimoda disposicione post predicta festa. Consequenter eodem anno iner pascha et penthecosten secundo omnino igne est consumptum, ut prius. Et a dicto magistro cum suorum preceptorum consilio in spacio 4 ebdomatum novum erectum et consumatum in eodem loco. Quo tempore frater Kune de Hattenstein ibidem fuit commendafor.

Sequenti anno dictus magister in die apostolorum Philippi et Jacobi venit in Ragnetam et in profectum fratrum edificat castrum Schalowis et fossam magnam medium miliare juxta stagnum vulgariter Ragnite ducit. Magister vero deambulans juxta dictum fossam, cepitnutare, fregit dextrum crus eius; unde omnes sui graviter perturbati sunt, et dolores graves tulit in ordinis labore et fatiga.

[100] Sequenti anno in Januario, in die sancte Agnetis, tres simul, Kynstud, Algard et rex Paterky vulgariter de Karten intrant terram Allensteyn cum potenfi copia, terram dictam circumquaque vastant, et hosiliter occisione etc, destruunt in numero villas 17 et generaliter omnem dictam terram. Deinde contra opidum Gutenstad, ubi similia opera compleverunt et ad sua cum triumpho redierunt.

Anno 1367. Siffridus Danvelt marschalkus cum preceptoribus et aliis multis nobilibus peregrinis, qui venerant in Prussiam in subsidium fratrum, francigenis, inter quos nobilis dominus de Barkun, Anglicis, Alamannis, signanter Marchio nurenbergensis, intrant in terram Lithwanorum festinanter et venit ad flumen vulgariter Metoven dictum et consequenter simul transeunt in terram Wayken, quam devastant et per noctem in ea steterunt potenti manu. In crastinum summo mane properant in terram vulgariter Rogeyne, in qua steterunt secunda nocte, ubi paganos igne, gladio cum terra consumunt. Dicti vero, marschalkus cum ceteris statim terras Subna et Galva intraverunt, in quibus steterunt 3 noctibus, eas devastantes ut supra. A Pisten transeuntes in obsidionem Welun et ibidem tetendunt tentoria sua fratres et nobiles supra dicti. Sed etiam pagani privaverunt eos cibo, potu et victualibus, redas fregerunt sive dissecarunt, occidentes ultra 150 viros, Manticas et sarcinas cum [102] suppellectili multa deportabant ad sua et partiti sunt inter se, et magna dampna christianis intulerunt. Multa igne consumunt et convertunt ad terram suam. Post hec frater Siffridus marschalkus, qui in multis ordinem promovit, vir multe probitatis et devocionis et sancte vite, clausit diem extremum in die sancti Gregorii, Deus sit misericors anime. Post hunc ad festum Pasche frater Henningus Scnindekop a magistro eligitur in marschalkum superiorem, quum strenue et virtuose vite ab omnibus famabatur et servus erat Dei.

Anno 1360. dictus Henningus Schyndekop electus in marschalkum. Crebrius jussu magistri hostiliter in inimicos fidei in multis reysis forti manu invasit et perturbavit, transiitque navigio in Welun et cum eo comes de Wirtheim, et alii miilites, qui simul inpugnant castrum, et multa incommoda castro intulerunt supra dicto. Inter festa Pasche et Penthecostes, magister Wynricus in multa copia comportata in profectum ordinis novam erexit domum ex licentia ordinis in praejudicium paganorum dictam vulgariter Wynterburg. Et ambo exercitus pretacti steterunt, donee perficerentur. Et venit murmur, quomodo Mymele castrum ex proprio igne omnino esset et funditus combustum, quare tristantur. Sed etiam marschalkus celeriter illuc misit aliquos fratres cum 300 viris, ut palis circumsepirent ut aream castri, ut saltim locum contra paganos retinerent. Et tandem nova domiis ibidem edificatur. Interim notificatur magistro, quomodo rex cra[104]coviensis in potenti manu et hostili edificaret castrum Rongart ad terram suam, et litteris mandavit magister marschalco, quomodo rex dictus in perniciem ordinis dictum castrum edificaret. Unde marschalcus statim cum commendatore de Balga et de Brandenburg et de advocato de Sambia et aliis bellicosis convertit se contra Polonos, propellens eos hostiliter et edificium funditus evertit et igne consumpsit. Eodem anno duo castra sunt pro ordinis protectione edificata, primum per commendatorem de Balga, Rungenbrust dictum et ad placitum suum consumatum, secundum dictum Grebyn, quod idem commendator consumavit. Similiter eodem anno dictus marschalcus proclamabat tempore authumpnali exercitum ad reysam contra castrum Welun, quam etiam perfecit et cum eo multi conveniunt, signanter nobilis Lantgravius Otto Hassia, qui cum suis militibus multis transiit in pugnam et fit clamor vulgariter Hessenland et sine tedio pugnant, in qua pugna socius marschalci, cognomine de Grunenberg fuit telo interfectus, dominus misericors anime eius. Tandem transeunt fortiter ad ripam fluminis Rodan secundum placita sua.

[106] Caput X

Anno 1361. in hyeme marschalcus dictus de licentia magisri primam reysam hyemalem suam fecit cum subsidio peregrinorum multorum nobilium sc. margravii et suorum militum, comitis de Katzenelbogen comitis de Veldentz qui omnes cum comitiva obediunt marschalco, fortiter stantes sub vexillo sancti Georgii, quod quidam nobilis miles duxit, dictus Johannes de Kalmut. Sed quia pagani fuerunt avisati, revertuntur. In eadem hyeme frater Hinricus de Schinigen bis transivit de Ragneta contra paganos et hostilia exercuit opera, gladio, igne et rapina et cum triumpho letus revertitur, multos Lithwanos compescens. Sequenti anno frater Henningus comportata multa copia de longinquis, tempore estivo contertit se cum suis militibus contra Garten et proposuit transire vadum fluvii, sed a paganis prepeditur quare retrocedit, frustrata dius voluntate. In quo exercitu etiam erat Thomas Sprentzer, qui semper strenue stetit in operibus suis. Et quam cito domum sunt reversi, denuo marschalcus statuit reysam transiens de Ynsterborg in Kawen et intulit pa[108]ganis varias molestias, misitque prefectum de Ynsterburg, vulgariter Pfteger, contra paganos et primum Socium suum ad flumen Mimele, per quod nemo poterat transire cum profectu. Et ita compulsi sunt ad reversionem, nec poterant reysam, prout proposuerat, terminare. Unde dictus Sprentzer stetit ibidem ad integrum annum in terra, nec revertebatur domum eo tempore, quo Kynstut fuit captivatus.

Anno 1361. frater Hinricus Kranichfeld, Hinricus Beler, Albertus Hertzog, hii fratres strenui et famosi cum 250 transeunt in Russyam in terram Delitcz nec poterant transvadere Naryam, revertuntur et convertunt se in obsidionem castri Eckersberg in diebus Apostoli et steterunt ibi 2 diebus cum parvo exercitu. Sed frater Hinricus Beler cum omnibus suis intrat castrum Letczenborq. Et idem frater Hinricus Beler pertransiit vadum et reperit vestigia paganorum et 500 viros, inter quos fuerunt Kynstud, Patirky et Algard. Misitque celeriter in Eckersberg, notificans, se invenisse grandem exercitum paganorum circa stagnum vulgariter Wobel dictum; frater Heldrung eciam intimavit de magno exercitu, sed eciam frater Beler tenuit custodiam et excubias, petens Albertum predictum, ut cum populo suo veniret, quum hostes in terram declinarent. Dux au[110]ditis huiusmodi sermonibus, statim venit cum suis, unde fratres sequuntur vestigia inimicorum, donee mutuo confluerent et fit bellum letale et hostilis pugna parte ex utraque, et in tali conflictu multi pagani ceciderunt in mortem in numero 130, de christianis 13 interempti sunt. Pagani quoque, velut amentes timidi, fugierunt. Inter quos Paterky, magno concussus terrore, fugit sicut vecors. Conradus Hoberg vibrata lancea sua eundem detrusit de equo in terram. Hanke de Eckersberg Kynstud captivavit et tenuit, et audiens prefectus de Eckersburg deiectum de equo, dolens conatur eum relevare et Nicolao Wyndekaym commisit regem custodie sue, dominum Lithwanorum, qui libens evasisset. Supervenit dux celeriter et regem tenuit captivum arta custodia, ducens eum in Marienburg; unde omnes, magister et sui gavisi sunt de tanta presenta temporibus istis a Deo eis concessa, quia captivaitus fuit in dominica Palmarum. Et inclusus in quadam camera a duobus fratribus custoditus diebus duntaxat et non in nocte. Consideravit, quod in muro foramen, quod dilatavit et occultavit, lateres etc. per famulum deportavit. Et quod diu animo concepit, scilicet quomodo evaderet, perfecit, quia in primo sompno pertransiit foramen camere et discedit in fosssam de consilio servitoris, scilicet Alpf dicti, qui licet esset christianus, origine tamen paganus erat. Hie consolatus est Regem, ferens ei pallium album cum cruce nigra, u [112] sic sub habitu fratris equitaret celeriter vias suas in equis magni commendatoris ei allatis, et letus evasit in huiusmodi habitu et equis. Cui occurit quidam frater ordinis et mutuo fraterne se salutabant nec no-vit, sed postea reduxit ad cor, talem fuisse, qui evaserat. Festinans intrat silvam prope Libenstad, in ea in quadam palude se occultavit, dimissis equis istis bonis, in qua mansit usque in noctem et cogitabat, quomodo tunc in tenebris procederet, quod et fecit et venit prope flumen Drybantz, per quod transnatavit, celeriter venit in Masoviam ad germanam suam, ubi stetit ad tempus; tandem transiit in Lithwaniam, et nuncii sui presentes erant, qui iam secunda vice in Marienburg apud eum fuerant, qui in deserto eum prestolabantar, ad quos cum pedester venisiset, cum nec moram habuisset, fatigatus ex itinere et inquietus. Et regem imponunt equo, festinantes domum et omnes sui exhilarantes sunt gavisi.

46
{"b":"560139","o":1}