ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Post hec Kynstud impugnavit cum paganis castrum Johannis et incineravit usque ad profundum. Et notum factum fuit prefecto et college suo etc, se occultasse in priveta;

quare necessarium impugnant, eos capiunt; nomen prefecti Joh. Kollyn Multas eciam molestias intulit rex christianis anie dictum castrum.

Ceterum impugnavit Eckersberge, quod obtinuit; nomen prefecti Hademar, qui considerans potesatem regis, fugit ad se[l 14]cretum, de quo se cum aliis viriliter defendit, propellens paganos et plures telis transfixit et sic evasit manus eorum.

Deinde Kynstud ordinat reysam super vulgarier dictos Wyscher, pertinentes ad Prussian!. Huiusmodi rei rumor venit ad prefectum in Rastenburg. Qui cum Bartensi transiit vasta deserta, hinc inde latrocinantes. Ef conveniunt mutuo cum Lithwanis in propinquo, quod eciam unus alterum non percepit, donee clamor oriretur. Advocati concurrunt cum equis suis et transeunt ad locum stacionis, ubi sedebant volentes prandere. Advocati pertransierunt rivulum et auxilio Dei veniunt in terram, in qua concurrunt ad bellum, in quo fixuras et verbera susceperunt. Lithwani in fugam se convertunt et christiani persequuntur eos. In quo conflictu frater Wernherus de Windekeyn regem trusit de equo, qui resurgens accepto scuto et lancea (et) equum prefecti transfixit. Et in tali angustia Doyban volens invadere regem, sed equus eius precipitavit eum ad terram. Nicolaus Wyndekaym, cuius equus sequi nequibat, stetit in arbore quadam, qui licet vulneratus esset in manu, cucurit, et regem impeciit, cupiens eum transfigere; sed protectus armis, mansit illesus et ait rex ad eum: noli figere, et respondit: quare non de[116]beo me vindicare in paganis, et iterum fixit. Iterum rex dixit: Desiste! ego sum Kynstud. Sequere me et ditabo te; et noluit, dicens: domini mei plus mihi dabunt in una hora, quam tu omni tempore. Et peciit rex sibi presentare equum, quod fecit et insedens evasit. Cui occurit quidam adolescens in equo et alium ducens manu, et rex inter ambos celeriter equitavit, precipiens adolescenti, ut cicius equitaret, nec voluit, dicens: bene sequar a longe. Nicolaus Wyndekaym et Joh. de Eckersberg hostiliter insequuntur et regem ducunt captivum ad locum stacionis et sub custodia eum ibidem tenent; populus successive supervenit; prefectus de Barten vulneraius in crastino occidit; frater eciam unus cum 9 ibidem fuerunt interfecti, multi vulnerati sunt, 100 Lithuavi occisi manent et multi vulnerati, 200 equi manent, quos cum multa preda cristiani deducunt: unde obliti captivitatis Kynstuten, misitque magistrum suum calceareorum in Ragnetam ad commendatorem, qui dicebat ei, quomodo rex domi esset et magistro evasisset sub forma fratris ordinis theutonicorum. Frater Hinricus de Scheningen jussu et consensu preceptorum cum maginis ei missis ad experiendum et explorandum spissitudinem, profunditatem, et altitudinem domus et murorum Kawen et ut fecerent machinas et arietes etc. et ut huiusmodi mensuras reducerent ad magistrum, quum in futura hyeme proposuerunt Kawenimpugnare.

[118] Caput XI. Anno 1362. Cawen castrum obsidetur

Sub fratre et magisro Wynrico predicto in magno honore et digna laude stetit Prussia et sui preceptores. Hoc anno frater Lupus de Baldersheym, magnus cornmendator, Henninguis Scindekop, summus marschalkus premeditaur insidias contra Kawen, unde frater Ortolfus de Tyr Elbingensis cornmendator hospitalarius ordinis, et presens trapenarius, commendatores de Cristhurg, de Balga, frater Vricko, frater Kun de Hattenstein, Rothgerus de Elner advocatus Sambiensis, predicti cum subditis suis electis, et magister cum potencia ter re, sicuti premeditatus fuit, perrexit contra Kawen, habens secum hospites de Anglia, Ytalia, Almannia et navigio prospero vento tanseunt Mimelam, prelereuntes silenter Welun, Bisten, descendentes infra Kawen, ubi steterunt in 3 diem, facientes pontes adeuntque terram prope castrum in tertia die. Kynstud quoque cum gravi exercitu paratus venit in protectionem castri. Sed christiani eum cum suis pepulerunt retrocedere, et magister cum suis castrum circumdedit post Reminiscere, feceruntque fossam a Nerga flu-[120]vio inferius in Mimelam, sepem fortem cum foraliciis sive propugnaculis circumfodientes se, ut sibi mutuo astare possent inimicosque profugare. Elegerunt eciam pocius mori, quam discedere de castro non devicto. Frater Henningus, marschalkus ex commissione magistri, ratione sui off id divisit exercitum, cuilibet statuendo locum suun, ordinavitque ad insulam exercitum, qui naves eorum protegeret, et tertiam partem circa domum, audaciores vero circa sepem. Tandem fecit machinas et alia insfrumenta erigere in altitudinem domus, que multum alta erat et robusta. Convertitque se, quia in castro erant sagitte multe, quibus christiani graviter sunt offensi. Tunc magister carpentariorum de Marienburg Marquardus confixit et construxit unam machinam sive arietem, vulgariter tumeler, quo mediante ejecit unum propugnaculum de acie castri contra Mimelam. Similiter magister Mattias, faber lignorum in Konigisberg, fecit omnino parem, cum quo disjecit propugnaculum usque ad fundum, quod stetit prope Nergam; similiter graviter impugnavit murum castri cum eodem instituto. Et Srosburgenses cum structuris suis graviter murum dirumpunt. Consequenter dicti magistri lignarii, Marquardus scilicet de Marienburg erexit structuram equalis altitudinis domus ad fossam domus, magister Mathias similiter de Elbingo ad orientem, deorsum ducens earn in locum, ubi fratres de Ragnita steterunt.

Rex quoque Kynstud in perturbato animo cum ingenti mullitudine stetit juxta Mimilam, Algard similiter cum suis Bay[122]oribus et Smyrdens prope Nergam et consiliantur et disponunt se celeriter, quomodo castrum ab hujusmodi impugnationibus absolverunt. Interim magister Wynricus cum suis preceptoribus prudenter meditatur; quomodo proscriptores fidei et cruris compesceret et domum funditus everteret, et inito consilio fossam implet et suppositis stucturis eque altis, per quas sui poterant intrare domum. Quod pagani considerantes, trabes extenderunt de muro ne pons cadens, inferius situs, impediretur. Unde pagani die noctuque impugnantur nec poterant habere quietem: fortiter tamen se defendebant in christianorum prejudicium; descendunt quoque cum structuris et propugnaculum prope Nergam, de quo magna dampna cum telis fecerunt, quam magister Marquardus sic disiecit quasi folia tilie in nergam, et ita superbia eorum fuit distincta (?). Tandem Pruteni et Almanni celeriter veniunt in propugnaculum quoddam et quandam domum succenderunt et ceperunt murum castri infringere. Superveniunt quoque pagani de muro castri in defensionem antemurale, cum murum christiani iam adeo debilitaverant, quod etiam cum paganis ruebat in terram et supervenerunt christiani eos, volnerant et occidunt, aniemurale sic vincentes sicque compulsi sunt pagani serpere in domum. Christiani etiam ibidem perierunt quidam cum paganis in domo et nemo evasit incidens, igne consumpti, Almanni cum furore currunt in pressura et tunc advocatus de Morun[124]gen combustus fuit, Joh. de Czeno Almannus et duo fratres; vexillum de Elbingo similiter combustum est. Quidam eciam peregrini ab igne sunt offensi. Comes vero de Sponheim cum vexillo suo viriliter aggreditur castrum, post hunc sequitur vexillum ordinis, comes Gerhardus de Wirneborg et duo de Honloch cum aliis peregrinis comprimunt, post hoc vexillum sancti Georgii, quod tenuit Georgius de Hirtenberg, qui sequebatur vestigium Ragnitorum. Marschalkus vero in officio sollicitus, omnia sub bona servavit custoduia, machinas etc. Frater Marquardus novam machinam in primum erexit locum, qua mediante murum castri jactibus horridis disscidit, quod cepit cadere. Attediati tamen omnes fuerunt in exercitu de longa stacione at fatiga, que iam duraverat 14 diebus. Magister vero cum consultacione preceptorum proposuit cum impetu attemptare et aggredi. Nam juxta murum in igne ordinati fuerunt murarii, qui ipsum fregerunt. Incole ab intra restauraverunt, ab extra a christianis propulsis. Tandem in die palmarum fratres castrum circumdederunt undique, sperantes posse pertransire foramen, quod cum artificio suo magister Marquardus de Marienburg fregerat, per quod christianis sagittis multa mala facta sunt, Introitum quorum potenter defenderunt. Consultacione habita magister conatur foramen amplia[126]re et die noctu jussit laborare usque in feriam sextam parasceve. Quod cum Kynstud vidisset, vocavit magistrum, et sub mutuo salvo conduclu sibi, loquuntur, dixitque magistro: Si ego essem in domo, nunquam earn obtineres cum omnibus tuis. Cui magister respondit: Quare equitasti de domo, cum nos.videres, et respondit; quia mei non habebant caput; ideo mansi aput eos, et ait magister: Si tibi opus fuerit, accipe de tuis, quotquot vis et ascende liber domum. Speramus enim in domino, quod non poteritis earn protegere nec retinere. Et Kynstud ait: quomodo potero ascendere, cum campus sit circumseptus et circumfossatus. Cui magister: promitte mihi, quod velis mecum bella-re, volo planare terram et septa deponere. Nec respondit ad hec rex, et magister: si non habet rex amplius verba nobiscum loqui, transeat ad custodiam suorum.

47
{"b":"560139","o":1}
ЛитМир: бестселлеры месяца
Держава и топор
Нунчи. Корейское искусство предугадывать поступки людей и мягко управлять любой ситуацией
Благословите короля, или Характер скверный, не женат!
Фантомы мозга
Кто бы мог подумать! Как мозг заставляет нас делать глупости.
Аркада. Эпизод второй. suMpa
Мой красавчик
Метод Нагумо. Японская система питания, которая поможет снизить вес, вернуть молодость кожи и улучшить здоровье за 4 недели
Часть Европы. История Российского государства. От истоков до монгольского нашествия