ЛитМир - Электронная Библиотека
ЛитРес представляет: бестселлеры месяца
Попадать, так с музыкой
Все случилось на Джеллико-роуд
Канун Всех Святых
Видок. Цена жизни
Войны начинают неудачники
Жесткий менеджмент. Заставьте людей работать на результат
Что же тут сложного?
Плод чужого воображения
Содержание  
A
A

In eodem anno in quadragesima Kynstut venit circa Iurgenburg ad partes Episcopi et incolis non avisatis pagani [152] hylares transeunt in Probestwalde vulgariter, 30 captivos deducunt et plura dampna faciunt christianis. Post haec in hyeme frater Hinricus convocavit a longe, quos voluit, intrans deserta, more latronum, infestat paganos cursu subtili et occurrentes paganos caplivavit signanter quendam Bayorem nomine Wayden et spoliavit eos in multis.

Deinde 12 Schalwen de Ragnita intrant solitudinem; eo tempore Kynstud ordinaverat 150 Lithwanos de villa Scholowen vulgariter, pro custodia viarum, quos dicti 12 cum clamore invadentes terruerunt et convertunt in fugam, plures ex eis vulnerando, spoliantes eos schutis et lanceis. Estimabant enim magnum adesse turbam. Ceterum Hinricus de Scheningen intrat terram Samaytarum non avisatam, quam igne et vulnere vastans. In reversione pagani pedestres et equestres insequuntur eum et angustiati fratres rapinam reliquerunt et captivati sunt fratres et dampnificati per vindictam.

Anno 1365. Kynstut intrans desertum venitque prope Angerborg nec invenit domi prefectum vel eius socium et impugnans castrum vicit et captivavit duntaxat 8 viros, qui eum defendere debebant. Eodem anno commendator de Ragnita advocatus sambiensis et peregrini presentes intrant Eroglen et ter [154] ram Pastowensem tribus diebus moleslantes, interficiendo, captivando et spoliando ei rapinam deducunt magnam. Commendator fuit de Mansveld, Rothoherus de Elner advocatus, comes de Warivig qui etiam per annum stetit in Prussia cum suis. Feria 6ta ante dominicam Exurge 4 reges sc. Kynstud, Algart, Paterky de Garten et rex Alexander in gravamen cristianorum intrant terram Schalweram in tribus exercitibus cum 4000 et vicerunt duo castra et incineraverunt, Caustriten etc., captivos educentes viros et mulieres, festinantque ad stagnum vulgariter Kurisch-Hab, in quo piscatores captivarunt, XIV. etiam equos commendatoris deduxerunt, festim redeunt ad regem prope Ragnitam leti, sacrificantes diis sanguinem thauri, et quendam vocabulo Hensel Neuwensteyn in ignem projiciunt et sacrificant. Alius frater devastavit terram Schalwischcensem et populus inibi dedit se Lithwanis numero 800, quos omnes captivos sexus utriusque secum duxerunt et ita redeunt ad patriam.

Post hec Wynricus magister cum preceptoribus et collecta copia in die Assumpcionis intendens castrum Wille obtinere, pertranseuntesque flumen vulgariter Neryne, in quo antequam vadum invenirent, camerarius magistri Sanderus est submersus. Intrantque terras Popparter et Slawegen, quos duobus diebus [156] devastabant et venientes ad Mimilam, facientes pontem, per quern transierunt, portantes res suas, equos vero transnarunt, descendunt tandem Mimilam ad locum navium et victualium et ascendunt terram. Accidit, quod quidam de paganis rex Butaw dictus cum Kynstut esset in expedicione, domi maneret et cum bayoribus suis et aliis et fratre suo Surwillo intraret desertum conductorem suum mittentes in Konigisberg, nomine Dirzsune, sed postea doluerunt, quum filium regis singulis noctibus in Cippum inclusit, qui postea Lithwaniam rediit.

Butaut rex cum suis venit in Insterburg, quern prefectus hilariter suscepit.Tandem Hinricus Scheningen duxit eos ad Magistrum, a quo omnes letanter sunt suscepti et honorati ab incolis Prussie, et veniunt in Marienburg, convocanturque preceptores et tractant simul, quando baptistna suscipere debeant. Et statuunt locum in Konigisberg magis congruum propter hospites Anglicos, comitem de Warwicq, Thomam de Offart; quidam eciam Almanni presentes erant, qui omnes letantur de horum contersione. Convocati eciam fuerunt Johannes episcopus Warmiensis et Bartholomeus sambiensis et multi sacerdotes etc. Multi quoque variis donis regem honoraverunt. Quibus peractis, Magister cum rege et preceptoribus parant se ad reysam in die Assumptionis. Demandatum etiam fuit, quod quilibet victualia ferret pro 1 mense ad minus, et ita intrant Lithwaniam in festo [158] dicto. Et cum exercitu intrant terram Gaysow, pertranseuntes grandem silvam, veniunt in terram Labuno non avisatam, occidentes et capientes, intrant tandem Curiam cuiusdam bayoris nomine Ywan juxta flumen Nawosen, in quo erat vadum, juxta quod exercitus stetit, dictusque Ywan per filium clamore magno a marschalco peciit, curiam suam salvari, ut marschalkus in ea in reditu possit hospitari; qui respondit: antique structure debent cremari et nove erigi. Tandem pagani, audito huiusmodi responso, festinant ad curiam, sperantes evadere; cristiani vero cum arcubus etc. Yvanum. captivant, paganos occidunt. Magister cum exercitu intrat Symen terram, que a cristianis igne consumpta est, consequenter contra Swintoppenses, quos similiter molestabant et Mirgenses eciam etc. Tandem veniunt ad castrum Wille evocantque capitaneum, putantes sic castrum obtinere. Magister quoque ait suis: de cetero a longe accedere volumus, ne decipiamur neque offen-damur, et circumbussit domum, rediens ad exercitum. De mane surgentes veniunt in erram Labunen, ubi omnia sunt vastata. Ad noctem 4 servi regis Butavi cum equis evaserunt et paganis proposium cristianorum notificaverunt. Post quintam diem procedunt, se parcientes juxta Nergam. Magister cum marschalko reysam fecerunt in digna laude. Ortolfus commendator elbingensis, Wernherus de Cristburg paganos [160] molestaverunt. Sambienses cum viris episcopi transierunt contra castrum Masgallen, de quo et alio similiter pagani cum verecundia fugierunt, relinquentes ea et dederunt et in cinerem redacta sunt cum omni suppellectili.

Eadem die dicti exercitus 2 ad noctem procedunt, in 7a die terras devastant circumquaque veniuntque ad pontem, cuius transitum pagani prohibebant et sequuntur cristianos et pons incineratus fuit; unde pagani letabanttir, sed in vanum, cristiani enim assumunt equos suos, et occurrentibus 500 paganis, eos commendator ad captivitatem invitat, ut vitam salven, et cum 50 viris eos invadit et in fugam vertit. Et revertitur nocte ad magistrum, qui de eius reditu exhilarescit. Et continuo in 8 die cum exercitu descendit juxta Nergam et varia dampna igne etc. fecerat. Nona per longum spatium terras flamma consumunt; decima magister et marschalkus etc. mane in Sloassen intrat, quam etiam exurunt. Post hec imponunt sellas navibus, leti pertranseuntes navibus, equos transnantes; tandem quilibet comprehenso equo suo et sella imposita, ignorantibus paganis, redeunt domum cum lelitia. Post hec pagani comportant exercitum et circa Nordenburg in longum et latum igne vastant; inavisati quidem erant; suburbium subvertunt, pecora transfigunt telis et ultra 30 captivaverunt, equos educentes: mulii eciam sunt occisi. Sic et prefectus de Hattenstein, et procedunt per silvam [162] Kyrnen contra Lesken et nil perficientes convertunt ad domum.

Eodem anno Kynslute fortiter impugnat castrum Johannis et obtinuit, prefectusque ibidem evasit ad cloacam cum suis; naves eciam steterunt ibidem, cum quibus dampna intulerunt, quas cum pino ei ligno conclavant, incendunt et sub cloacam ducun: per ventum vero ignis elevabatur in altum. Prefectus autem Johannes Collint se cum suis tractatibus salvavit de castro et igne comburunt. Proposuitque rex terram Girdawen depredare etc. Sed prefectus cum 12 equis in Nordenburg venit, habentes scuta et lanceas, galeas et erant 20 Lithwani (ante) inter vaccas, qui ut noverunt prefectum, fugiunt ad regem et in veritate dicunt: se armatos vidisse. Timuitque rex, terras esse avisatas et rediit in Angerborg, festinans domum. Prefectus rediens narravit, se in deserto vidisse exploratores. Prefectus nomine Ulricus Meyneger.

Eodem anno archiepiscopus rigensis, nomine Frivoldus, optavit perscripta a magistro Prussie, ut convenire possent ad tractandum de causa inter eum et magistrum Lyvoniensem. [164] Que cum a magistro et preceptoribus in Gdano tractata esset, sed non terminata, archiepiscopus Frivoldus obtinuit a papa Urbano litteras ad prelatos et clerum, in quibus magister lyvoniensis informabatur, ut secum archiepiscopo pacificaret et si nollet huiusmodi ammonicionem suscipere et sequi, extunc papa excommunicationibus etc. vellet eum gravare et artare. Quare magistri conveniunt, litteras huismodi tractant et examinant. Archiepiscopus eciam comparuit ibidem cum episcopo do Darpt nomine Johannes, de Lubek, cum aliis multis episcopis et nobilibus. Qui inter partes pro concordia laborabant. Primo Rigensis opposuit contra magistrum; et respondit magister ex parte ordinis. Sed magister Wynricus partes equavit et pacavit, sigillis et litteris confirmantes. Et quod tunc placuit magistro atque archiepiscopo, Interim crebrius est violatam, quum Rigensis Antistes non vivit sine lite. Eo tempore dux de Monte erat cum multis in terra, ad cuius nutum fit reysa navigio, et veniunt in Insulam vulgariter Gotis, in qua cum non possimt explere voluntatem suam, nec compescere paganos, transeunt in Gollandiam et pagani confluunt et impediunt recursum eorum ad naves. Prefectus de Girdowen cum suis Nassutis comprimit ad [166] navem, cui occurrunt cum 10 lanceis, bipennis et multis petris atque bambucis contra prefectum. Auxilio tamen Dei evasit manus eorum.

50
{"b":"560139","o":1}