ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A
Caput XXIV

Kun de Hattensteyn Marschalkus cum preceptoribus principalioribus in magno exercitu proponit Castrum Tracken superare pro utilitate ordinis et tocius christianitatis. Deus vero rector omnium et origo dedit ei cor et intellectum, et ivit in Egollen castrum, quod totum cum 40 viris est deletum. Pridem tamen duos captivaverat bayores magnos. De mane pertransiit celeriter Sloasser vulgariter terram, tetenditque tentoria sua in piano terre Rumsinker, tandem procedunt ad fluvium Strebe, 3a die prope magnum stagnum steterunt 2 diebus juxta Tracken. Advenitque Schirgal et amicabiliter loquitur cum marschalko ver[280]ba que hie non habentur. Et rediit in Prussiam cum suis Marschalkus adducens cuptivos Rutenos etc.

Eo tempore in Magistrum generalem eligitur frater Conradus Czolner de Rottensteyn, 23 in ordine et concordi preceptorum voce sublimatur, adeptaque dignitatis sue potestate, previa consullatione precepit preceptoribus reysam necessariam, sicut et ceteri fecerant. Cujus tempore varii eventus ordini occurrebant. Signanter in Ragnita commendator contra paganos necesae habuit sollicite vigilare et pugnare, villas planare, viros, mulieres etc. delere, similiter in terra Prussie tempore hyemali et rigido disponere reysas; pluviosis vero temporibus tristes domi residebant.

Schirgal notificavit paganis, quomodo marschalkus proponeret omnino eos devastare et quomodo Egollen, jam destruxisset, incolas occidisset et igne suffocasset; unde pagani perturbati sunt et tractant consilio, quid sint acturi. Schirgal suasit eis, ut darent castrum Jagel regi, quum marschalkus nollet quiescere, donee eum optineret et vos deleret. Deliberandi quoque tempus eis dedit in astucia, dicens: se interim velle loqui cum marschalko, ut in reditu responsum ei darent. Deinde Schirgal accessit marschalkum ad tractatum. Et simul cum quibusdam preceptoribus veniunt ad castrum et alloquitur Capitaneum Mar-1280] schalkus, ut domum daret ordini, antequam igne consumaretur tota. Et respondit capitaneus vice paganorum; se cum suis pocius velle mori, quam domum dare. Marschalkus ad hoc dixit: deliberetis adhuc, an ordini vel regi Jagel earn dare velitis; adjecitque loquens amice, quod per noctem deliberarent et in crastinum responsum darent, nequaquam enim discedere vellet, nisi domum ad usum ordinis optineret. Et illico accesit ad regem Jagel et colloquuntur. Jagel abiit ad exercitum suum. Tercia die marschalkus cum parte exercitus processit ad castrum Tracken; Schirgal vero precessit et loquitur cum paganis volens, ut responderent. Qui distincte responderunt, dicentes: Si daremus domum ordini, nequiret nos protegere et statim marschalkus bene et amicabiliter respondit: placet et mihi, ut se regi subjiciant ob loci vicinitatem, saltim si bajoribus eciam placeret, Schirgalque deberet loqui cum germano. Super quibus marschalkus consiliatur, concludens cum preceptoribus, quod favere vellent possessionem regi Jagel. Tandem venit Schirgal cum fratre et cum senioribus; uniti sunt, quum omnium voluntas erat, quod potius subici vellent regi, quam ordini et presentarunt ei domum etc. Ceterum Marschalkus venit et Jagel cum eo dicuntque pagani marschalko, si ei placeret, potius regi, quam ordini vellent parere. Rexque per-misit abire incolas, domum firmans cum paganis. Hos vero, qui abibant, captivavit et tenuit secundum amborum dictamen. Et ita Marschalkus separatur a rege vocatoque exercitu bombardas quas adduxerat ad vincendas terras in dei laudem et virginis Marie, dedit regi, nec ullam deduxit, fitque clamor in exercitu, quod nemo de cetero vim debeat facere paganis, sed et captici deberent dari in absolucionem et leto corde et sani revertuntur.

[284] Et repetitur hie, quod obmissum era de Kynstut.

Eo quidem tempore Wytaut rediit de Russia, ad quam fugerat et cum Lubart, qui a patre vocaitus fuit, ad sortem eius. Kynstut quoque audiens castrum amissum, statim transit in Garten; cognito vero, quod non posset in terra perwanere sine репа пес in domibus suis, intrat lucos et se occultans timensque ambos patruos suos, transiit in Samaytam. Convocans de Medeniken vulgariter et Samaitas, prudenter querens consilia ab eis, quia doleret de dampnis sibi illatis. Qui responderunt cum distinctione dicentes: Jagel confitemur dominum nostrum, a quo non discidemus sub tali condicione, si Jagel voluerit manere in ritu paganorum et origine sua; si vero velit christianus fieri, non obediemus ei. Et mittunt legatos, querentes: si vellet ritum originis retinere, in omnibus velint ei obedire; sin vero cristianus fieri velint Kynstut in regem suum sublimare. Et Samaite simul transeut cum Kynstut in numero 9000 virorum, proponentes Traken vincere, nec poterant. Unde huiusmodi rumor venit in Prussiam ad aures Marschalci, qui precepit per totam Prussiam sub favore suo, quod parati essen et ad 6 septimanas victualia prepararent, proposuitque subvenire regibus et paganos de obsidione propellere et terras delere, Sed divina ordinacione Ma-[286]gister Lyvoniensis f rater Wilhelmus de Beyersheym intravit Samaytarum terram cum potencia, multa dampna igne, occisione etc. faciens convertitque se vastans contra Nergam. Rex vero huiusmodi intelligens, venit ad magisrum et pertranseunt Nergam et veniunt in terram Tracken. Marschalkus processit prope Tracken et invenit Kynstut ibidem cum potencia nec sciebant quid de eo. Kynstut hoc cognoscens, videns Regem cum magistra Lyvoniensi, Kynstut et Wytaut statim occurrunt Magistro, Wytaut querens graciam, adivit regem et animo premeditato subiciunt se regi, dederuntque se captivos et petunt pro reliquo populo, ne perdatur. Jagel rex movit Magistrum ad misericordiam, et susceperunt 5000 hominum captivos, qui omnes promittunt regi Jagel fidem et subjectionem perpetuam; quam tamen quidam infideles pridem minime servabant. Statimque Rex libertatem dedit cuilibet ire in sua. Verum Kynstut et Wytaut captivos duxit in castrum Wylla. Magister vero conduxit Regem ad locum dictum amicabiliter, deinde sunt divisi. Transiitque magister per Lithuaniam, nemini nocumentum inferendo. Rex quoque Jagel in arta custodia et vinculis Kynstut et Wytaut servavit.

Dominus de Ysenburg milicie gracia et ad honorem dei et virginis marie cum duobus militibus et uno nobili et famulis venit in Livoniam, sed magister iam erat in terra paganorum; [288] dictus vero dominus cum suis festinat in Wyllam, veniens ad deserta, occurrit ei magister in reditu; videns quoque dictus dominus potenciam magisri tarn parvam, svasit et, quod reverteretur cum eo, non enim dixit se curare mortem, et veniunt ad medium miliare prope Wiliam et misit dominum. Dolmesch ad regem pro salvo conductu, dicens: quomodo quidam miles, qui affectaret videre eum. Respondit Rex: stulte postulat, quia christiani dampna intulerunt mihi, non conducam eum; tale responsum Dolmesch dedit consodalibus suis, qui steterunt pleni angustiis in quadam stuba veteri. Dominus vero ait: et si minatur nobis mortem, parum curamus. Transi et secundo pele regem, forte omnia succedent in bonum. Dolmesch festinat ad regem, quern invenit in bono animo et accepit responsum, ut faceret venire militem cum sociis suis et boni animi esse. Quo audito abiit et a rege benigne est susceptus et in magna veneratione in mensa regia 8 diebus honoratus est et clenodiis ei datis et cum graciarum actione obtinuit conductorem et per deserta convertit se in Prussiam.

Interea Schirgal dixit Kynstut in captivitatem in Krewen et rediit in Wiliam; post 4 dies Schirgal revertitur, volens videre patruum suum in vinculis et invenit eum mortuum. Sed quomodo obierit, nemo umquam cognovit. Et duxit eum in Wiliam, ubi in cinerem est redactus. Et miraculose in terra vorago visa profunda in longitudinem unius viri et medii, absorbens cineres, quod a muliis visum est et nemo vitam de astantibus emen[290]davit; equi, vestimenta, arma etc. omnia fuerunt incinerata; aves atque canes venatici cum eo incinerantur.

59
{"b":"560139","o":1}