ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Wytaut captitvus ductus est non longe a Willa ad castrum quoddam. Wytaut peciit, ut rex dignaretur et dimittere, que juris sui essent et a parentibus derelictis, vellet enim ab eo omagium suscipere et esse vir eius. Rogat eciam Magistrum, ut intercedat pro eo, ut ei daret ea, que hereditario jure merito possideret et hoc sepius fuit attemptatum. Petivit eciam pro conjuge et liberis, qui postea venerunt ad eum, ut linigarent dolorem eius. Et habito consilio cum uxore et ipsa consenciente induit vestimenta viri, ipse vero conjugis et antequam custodes huiusmodi cognoscerent. Wytaut evaserat venitque ad germanam suam in Masovia.

Eodem anno in die sancti Wentzeslai in bona racione obiit frater Kun de Hattenstein, supremus marschalkus; requiescat in pace.

Post spacium XIIII dierum tempore Magistri proxime dicti frater Conradus Walroder, genere nobilis, in Marachalkum superiorem sublimatur.

Caput XXV

Wytaut post hec misit legatos ad Mugiatrum, Conradum Watroder, petens amiciciam eius et favorem et in Ynsterburg [292] dedit Magistro manum, dicens: si volueritis mihi adjuvare in amicicia, serviam ordini de bonis meis et dabo me ordini. Et Magister ait: quare prius non venisti, cum haberes castrum Wille etc.; nec modo habes homines neque terras.

Attamen magister suscepit eum ad graciam suh spe bona. Wytaut misit ad Samaitas dicens, quomodo fuisset in Prussia pro auxilio nec volebant credere. Post hec solus comparuit et univit se cum eis, ut ei auxiliarentur.

Iterum Magister propter ordinis necessitatem convocavit copiam, suscepitque Samaitas in succursum, donans eis arma, equos et vestes et proficiscuntur de Mymila cum Marschalco contra paganos et veniunt ad Nergam et pertranseunt sine ve: vexillum quoque magistri precesserat et alia subsequuntur, et ambo exercitus venerunt prope Tracken hostili incursione. Magister cum suis in una, Wytaut in alia parte, bombardas adducentes et variis sagittis murum infringunt et in pulverem redigunt volantem quasi folium tilie.

Crastino vero assumpcionis cum impetu aggrediuntur et primis obsisunt celeriter ubique, frater Wynter de Redingen est interfectus et plures alii sunt offensi. Et consequenter altera die prehabito consilio dederunt domum ad manus magistri, salvis corporibus atque rebus eorum. Consequenter Magister ibidem dedit castrum Wytaudo et regratiatur ei concedere viros, quum [294] impotens esset, ipsum servare . . . sorte et Magister concessit ei LX viros, fratrem Johannem Rawe pro capitaneo, fratrem Hinricum de Clue ducem pro collega; unde gavisus est Wytaudus.

Altera die exercitus festinat prope Wiliam et premisit Magister 4 commendatores, sc. de Elbingo, de Balga, de Brandenburg et Kirstburg, ut civitatem rutenicam incinerarent modo quo possent, et fit ibidem conflictus in ponte. Lithwani quidem multi forte christianos propulerunt, sed et econtra christiani paganos in multis plagis et verberibus, 3a vice pagani confortant se hostiliter, christianos repellentes, unusque frater transfixus est telo in mortem, alter vulneratus, civitas exusta eat. Dominus Huport de Sendendorff vexillum sancti Georgii ferebat; post terciam magister cum peregrinis multis surgit et venit in Nergam divisique sunt exercitus, christiani festinant ad naves, de quibus absentes erant XI diebus et simul salubriter cum magistro intrant Prussiam.

Anno 1384. Wytaut obtinuit prece succursum a commendatore de Ragnita contra Lithwanos, qui misit ei Marquardum Soltzbach vice commendatorem cum XL viris et veniunt [296] in Mergenburg, ubi cognverunt Wytaudum, qui dedit eis capitaneum, nomine vulgari Nartant cum 150 et festinant in Lithwaniam capiuntque quendam sibi occurrentem, cui dicunt, se velle ire in Wepperen; et captivus ait: vidi regem cum 400 in custodia et respondent: videbimus eos; in ortu solis viriliter insurgunt in eos et occidunt 120 ex eis, capitaneum cum 8 captivant et cum 200 equis et magna preda revertuntur paganis invitis.

Eadem estate cum populo Wytaut transeunt in Wandeiagel terram non avisatam, ubi Lithwani stant ant edes sacras videntque preequestres, et putant eos esse de numero eorum; fugiunt tamen ad edes sacras, quas circumdederun cum vexillis; vice commendator cum familia sua de una accepit 36 viros, Marquardus de alia 60 preter mulieres et pueros et post terre desolacionem, occisionem hominum cum preda ingenti abierunt. Marquart de sorte sua 300 captivos eduxit preter eos, qui erant de sorte Wytaudi.

Magister cum preceptoribus suis et multis peregrinis edixit reysam magnam contra paganos et intrantes terram erectis vexillis, primo sancti Georgii, deinde sequuntur peregrini, post hec vexillum beate virginis, vexillum quoque ordinis cum aquila et cruce ei veniunt ad flumina magna sc. Mimilam, et navigio intrant terram et consequenter ad 4 miliaria ad Nergam, in quo [298] quidam fuerunt submersi, de quibus unus famosus nobilis, slrenuus et virtuosus fui, comes Wilhelmus de Cattzenelbogen et eciam Johannes de Schoneberge et plures alii, quia vadum erat clavatum; ymo et pagani resistebant. Nichilominus cristiani invalescentes navigio transeunt etc., hostiliter eos invadunt premissis vexillis Magistro et in longum vastant terras VI, transeuntes quocunique tendebant et ante Medenicken exercent miliciam in honorem sancti Georgii. Sleteruntque 4 sepitimanis invitis paganis de Asschemynne; ad Mymilam sunt reversi, in quo preter alios multos 4 famosi milites sunt submersi: unde post agones et conflictus et triumphos habitos cum paganis sine eorum renitencia trans flumen cum Magistro per sotitudines vastas in Prussiam transierunt.

Magister consultacione preceptorum anno 1385. cibavit castrum Mergenburg, presentavitque ipsum Wytaudo, ut ambas terras vastaret. Quare Lithwani et Samaite confugiunt ad eum adientes et abeuntes.

Magister preceptoresque cum Wytaudo duce conveniunt in structuram nove domus in profectum ordinis econtra Cawen in quadam insula et in continent lateres etc. necessaria duxerunt de Prussia, imponentes et vocabulum Mergenwerder.

Prehabita consultacione Magister misit Wygandum com[300]mendatorem de Ragnita cum 500, cum quibus capitaneus Wytaudi Sudemunt et veniunt in Wylkenberg et inveniunt paganos inavisatos, populum sc. Schirgal in terre custodia stantes; de quibus eciam aliis plures occiderunt et revertunitur ad patriam.

Venieniibus quoque in terram Culmen commendator volens ibidem quiescere, misit equos suos ad gramina et maior exercitus cessit votensque manducare et ecce pagani eo nesciente superveniunt, solum ipsum inveniunt et occidunt, similiter et signiferum, qui iam amputatis manibus vexillum non dimisit, donee transfixus rueret. Comes Reneck (et) Marquardus captivantur. Reliqui cristiani cum vexillis simul stantes proposuerunt reverti et cum paganis bellare, sed cognoverunt tantam esse eorum potenciam et quomodo commendator etc. esset occisu, cuius anima requiescat in pace, propositum mutaverunt. Frater Wygandus de Beldersheym tunc diverterat se ad Magistrum.

[302] Caput XXVI

Dux Wytaudus cognoscens insidias suas completas, et nisi sic factum fuisset, ut postea expertum fuit, peiores excogitaverat parare insidias; proposuit equidem preceptores vocare ad prandium et tunc eos omnes in dolo captivare. Rex quoque Jagel debuisset ibidem interfuisse et hec fuit prima tradicio per eum occulte facta.

Dorno constructa Magister domum revertitur. Wytaudus ibidem manet, tradimenta concepta postea consumans, scripsitque litteras, Marschalco significans, quomodo Schirgal transfretasset in prejudicium cristianorum et hoc omnino traditorie fecit, ut se armaret et Ynsterburg optineret; veniens ad castrum, fratres eum susceperunt, quum licenciam a Magistro habuit ire quo vellet, in quo fuerunt decepti. Frater Johannes de Adenhoff, suscipiens eum, a Sudemundo cum bipenni in caput vulneratur et hasta fixus est in mortem; multi eciam sagittarii sunt occisi, vicecommendator captivatur cum X fratribus, Theodericus de Cruste, depredata domo funditus incinerata est [304] Celeriter Wytaut traditor cum captivis et preda in Mergenborg est reversus, ibique cristianos captivans omniaque rapiens et domum comburens, transiit in Lihwaniam. Sed antequam huiusmodi dolos perfecisset, ut ampliorem haberet inter cristicolas confidenciam, baptizari se fecit in

60
{"b":"560139","o":1}