ЛитМир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Multi quoque Polonorum erant presentes cum Wytaudo contra cristianos bellantes, de quo postea possent penitere aut sui successores propter presumpcionem et superbiam eorum. Witaudusque habuit in suo exercitu 15000 equestrium armatorum. Turba magistri parva fuit; preceptores cum peregrinis erant in bono animo. Magister quoque confortans suos et animans, in numero armatorum vix habens 400, nec desperabant aggredi tantam multitudinem neque formidabant innumeras sagittas etc. Magister bombarum Girke se ipsum negligenter occidit, Andreas vero dicto auxilio in insula se protexit.

[360] Deinde Magister mandavit marschalco, ut celeriter adduceret exercitum et omnes ad arma valentes cum equis. Quo audito Wytaudus convertit se cum exercitu suo ad Lithwaniam, et statim supervenit exercitus Brandenburgensis, et multi alii ab hostibus fuerunt interempti, multique captivati et vinculati. Exercitus veniens ad insulam; et post-quam Magister ibi IX stetisset dies, dimissa structura festinant in antiquum Cawen, accepts de navibus cibariis imponunt plaustris, stans ibidem duobus diebus, precepit, ut quilibet sibi provideret victum ad V septimanas, proposuit viam breviorem ad Wyllam. Quidam Lithwanus ibidem deprehensus est, a quo audiunt, Wytaudum stare in nemore intra septa succisorum arborum et armatum VIII vallis cum truncis et roboribus conclavatis cum bombardis et telis innumeris et Samaitis cum potencia sua. Quibus auditis Magister cum suis habita consultacione attemptavit ire per aliam viam, que ducit ad sinistram manum, circuiens per deserta, qualis nunquam a prutenis fuit perambulata, dilantando viam, inveniunt paludes multos, per quas pontes fecerunt. Unam noctem stetit magister in quadam vasta silva, in qua parum quietis habuit, in qua nec pabula pro equis etc. inventa sunt. Altera die invenerunt necessaria; quendam captivant bayorem vocabulo Lendenxrak de Stewa; dimisso Wytaudo procedunt in Paparten et quiescunt juxta stagnum. Ibi Sedemunt captivatur vulgariter Me [362] wen et magistro presentatur, qui eum consilio suorum propter eius tradimenta per talos suspendi, quia dolosus sepius inventus inter ordinem et paganos. Sequenti die statuunt insidias et procedunt et gener Wytaudi cum duobus captivatur et unus occisus est. Convertuntque se ad Wyllam, ubi invenerunt necessaria pro equis, et in ordine vexillorum, ut superius patuit, sancti Georgii 4tum in ordine, tenuit dominus Eberhardus de Entzenherg, beate virginis dominus Ruspetzeler Francigena, deinde sequitur Magistri et aliorum cristianorum. In sabbato circumdederunt castrum; quidam de Francigenis cum equis tectis accesserunt, quorum quidam telis transfixi sunt, sic et equi quidam de nostris, percurruntque per paludem et cum crisianis sagittis mutuo se invadunt et comprimunt per longum tempus. Post hec exercitus pertransiit fluvium Wyllam et statuit stacionem retro castrum, exeuntque et in loco antiqui castri in monte viriliter invadunt cristianos, donee Magistri ordinacione sagittarii de Genewel eos a monte in forti alterna pugna propellerent ad castrum, quibusdam interfectis, nec post presumebant descedere. Sagittarii tunc occupant montem contra inimicos, deinde comportata sunt protecticula bombarde etc., quibus multipliciter domus impugnatur; varii eciam contigerunt conflic tus, in quibus Lithwa[364]ni vulnerati et captivati fuerunt, unus mansit in Wylla de cristianis, cuius causa polonis soldatis impugnatur, qui sepe pastuarios invaserunt, capiunt et occidunt; unde Magister cum consilio suorum misit vexillum marsalci cum multis; nichilominus multi vitam perdiderunt, ut assolet in tabs modi negociis. Sagittarii habita consultacione transeunt de castro, ut posteriores compellant. Deinde Magister consilio preceptorum premisit vexillum episcopi sambiensis, deinde Comitem Rudolfum de Kiborg commendatorem in Balga, de Brandenburg, et fratrem Marquardum de Soltzbach commendatorem de Reno, vicecommendatorem de Konigsberge ad insidiandum et invadendum Wytaudum, qui per suos speculatores seu vigiles avisatur, dicentes ei, inimicos esse in propinquo in parva potencia. Interim cristiani pertransibant silvam celeriter et veniunt ad paludem, in quo cognoverunt hostes cum potencia in duplici turma, in una Samayte cum Rutenis, in alia Wytaud cum suis, fortiter sibi adherentes, partibus in duabus. Nec de cristianis quis primus presumebat intrare paludem, donee eligerentur meliores, considerantes inimicorum ducem, turmam sinistram invadunt viriliter et dei dono Ruteni fugiunt, quos Comes de Czolrer cum parte populi hostiliter persequitur, hortaturque populum ad pugnam et bono animo surgunt contra Wytaudum, et fit grand bellum. Wytaud primo fugit, ut pluries fecerat et alii consequuntur; unde occisi [366] sunt 500 viri armati sub vexillo Wytaudi, quod eciam vi optentum est; unus quoque captivatus dux sc. Ywanus de Bilsa et multi occisi. Preceptores reduxerunt vexilla sua VII ad magistrum prope Wyllam, presentantes dictum ducem Magisro, et omnes gratulantur de huiusmodi paganorum multorum occisione. De nocte 400 descenderunt de castro, ut sagittarios levarent et pixides, qui dormierunt. Sed frater Johannes de Striffen commendator de Brandenburg, qui excubias temptavit, ab eis est visus; unde sagittis hostiliter eum invadunt, donee ad clamorem Balgenses commendatori subvenirent. Et sic pugant nocte. Post stacionem dierum 8 et post varia bellorum exercicia Magister Lyvoniensis venit ad Nergam et posteri sui sequenti die. Et Magister Prussie occurrit ei, invitat et amice tractat cum militibus suis et preceptoribus, ut decuit, in habundancia victualium etc. Nona die exercitus surgit et ad inferiorem civitatem se ponit, ubi variis ictibuis, sagittis etc. cristiani a Lithwanis turbantur non sine vindicta. Lyvoniensis Magister statuit sessionem ad Nergam infra domum, fecitque duos pontes et singulis diebus equitant sui pro preda, una vice 60 ex eis sunt captivati, tres teutoni et unus dominorum; innumeri nichilominus Lithwanorum [368] sunt occisi et captivati. Magister eciam Prussie fecit erigi protecticula et X pixides, cum quibus die noctuque sagittatur, donee chorea. Lithwanorum, quam in ponte habere solebant, deponeretur. Clauserunt quoque ad 8 dies, depositis pontibus, portas, firmabant cum multo labore et fatiga continua; turris castri sagittis dirumpitur et in aquam ruit. Reedificant vero structuram ligneam et similiter ut pulvis deicitur. Ex uno eciam lapidis impulsu multi corruerunt; unde Castrenses huiusmodi considerantes, ligneam structuram et turrim succenderunt. Deinde pixides statuuntur contra murum, qui crebris lapidum impulsibus pulverisatur. Turris eciam minor destructa pari modo; postea pruteni faciunt pontem trans Nergam in perniciem Lithwanorum, per quern adduxerunt necessaria exercitui. Unum quoque tugurium a proprio igne inflammatum est, de quo alia tuguria multa, similiter plures homines fuerunt incinerati. Flandrenses vero et Francigene maiora dampna in victualibus etc. tulerunt. Fuerunt quidem tuguria tecta cum frondibus habilibus ad incendium et difficilibus ad extinguendum. Post hec ordinant bombardam contra turrim inferiorem et injectione lapidum quassata et in pulverem redacta est. Interim singulis diebus nova fabricaverunt protecticula et propugnacula, que eciam Magistro cum bombardis parum proficiebant.

Volebant eciam aquam per nova fossata deducere et in [370] huiusmodi labore fodiendi multi prutenorum sunt offensi et ideo postponunt labores tales, relinquentes fossas, quales anie erant.

Confringunt quoque in muro foramen, per quod more hyrundinum evolant et intrant et lanceis et gladiis cristianos figunt et restaurant etc. Insidias machinantur, quibus exercitum incitant; currerunt enim ad protecticula, quasi volentes ea concremare et iam tetenderant pixides ad sagittandum in cristianos; uni quippe domino ambo crura fuerunt detruncata, alter vero occisus est a paganis et ita a lapidibus atque telis cristicole plurimum sunt turbati et offensi, populum cogentes retroire. Huiusmodi exerciciis XII diebus centinuatis preter priores 8 Magister Livoniensis cum suis vertit se ad Lyvoniam. Wytaud continuo tractat cum Magistro Prussie, uec invenitur, quid tractaverint.

65
{"b":"560139","o":1}